narratio. In itinere

Narratio vii.

In itinere

Omnes mercatores itinĕra facĕre debent, quia in variis locis merces emunt et vendunt. In antiquo Imperio Romano itinera difficilia et longa sunt. Romani terrā et mari itinĕra facĕre possunt.

navis oneraria

Navigatio non semper facilis est: nautæ mare tranquillum et ventum secundum exspectare debent. Graeci nautæ meliores quam Romani sunt. Duo genera navium sunt: naves longæ, quæ navis belli sunt, et onerariæ, quæ merces transportant. Omnes naves proram, in anteriore parte, puppemque in posteriore, habent; aliæ cum remis navigant et aliæ cum velis. Homines qui navigare volunt, ad portum adeunt, ubi naves deligatæ aut destinatæ cum ancoris manent.

strata (camino empedrado)

Itinera terrā longissima sunt. Omnes urbes Imperii Romani per vias coniunctæ sunt; multæ viæ in urbe Roma initium habent.
Milites Romani vias faciunt et miliaria collocant quæ spatium inter urbes indicant; pontes quoque ædificant, nam fluvii atque valles sunt, qui alios locos separant.

milliarium

 

Romani multa vehicula habent, cum quibus itinera faciunt: in itineribus longis equos habere oportet; sed homines pauperes ambulant, quia pecuniam non habent. Patricii Romani, qui divites sunt, non solum equos habent sed etiam servos qui in itineribus brevibus lectīcam cum domino portant.

lectica (“litera“)


Responde latine:

Cur pater Claudiæ navigat?

Cur in Imperio Romano itinera difficilia sunt?

Quid faciunt naves onerariæ?

Quid habent omnes naves?

Quomodo itinera terra sunt?

Qui in Imperio Romano faciunt vias et miliaria collocant?

Quid faciunt homines pauperes in itineribus?

Anuncios

Responder

Introduce tus datos o haz clic en un icono para iniciar sesión:

Logo de WordPress.com

Estás comentando usando tu cuenta de WordPress.com. Cerrar sesión / Cambiar )

Imagen de Twitter

Estás comentando usando tu cuenta de Twitter. Cerrar sesión / Cambiar )

Foto de Facebook

Estás comentando usando tu cuenta de Facebook. Cerrar sesión / Cambiar )

Google+ photo

Estás comentando usando tu cuenta de Google+. Cerrar sesión / Cambiar )

Conectando a %s