EXERCITUS ROMANUS

dux legioni imperat

EXERCITUS ROMANUS

Exercitus in Imperio Romano necessarius erat. Exercitus Romanus in duas magnas partes divisus erat: peditatus et equitatus; in exercitu quoque legiones, centuriæ et aliæ partes erant. Legio pars exercitus est, quæ circiter sex milia milites habet; centuria pars legionis est et circiter centum milites habet. Centurio militibus centuriae imperat et dux legioni imperat.

Milites non solum pugnant et Imperium Romanum defendunt, sed etiam pontes viasque civibus faciunt et multa castra aedĭfĭcant, quæ post urbes fĭĕrī possunt; mores Romanos quoque linguamque Latinam populis barbaris ferunt.

milites impedimenta secum portant

Miles Romanus multa impedimenta secum fert: arma et sarcĭnas. Arma militum Romanorum erant: scutum, lōrīca, galea, gladius et pilum. Sarcĭnae erant instrumenta commeatusque.

Milites Romani indumenta singularia ferunt: tunicam et fasciam rubras, calĭgas, cingŭlum et sagum. Centuriones galeam dissimilem ferunt et vitem cum qua improbos milites puniunt.

Legionarii in tentoriis castrorum dormiunt. Castra multa tentoria militibus habent; duas vias quoque et quattuor portas habent, per quas milites intrant et exeunt. Circum castra vallum et fossa sunt, sic milites inimici castra oppugnare non possunt.


Anuncios

Responder

Introduce tus datos o haz clic en un icono para iniciar sesión:

Logo de WordPress.com

Estás comentando usando tu cuenta de WordPress.com. Cerrar sesión / Cambiar )

Imagen de Twitter

Estás comentando usando tu cuenta de Twitter. Cerrar sesión / Cambiar )

Foto de Facebook

Estás comentando usando tu cuenta de Facebook. Cerrar sesión / Cambiar )

Google+ photo

Estás comentando usando tu cuenta de Google+. Cerrar sesión / Cambiar )

Conectando a %s