dies Romanorum

UNIDAD IX

Narratio: Dies Romanorum

Romani diem in multis rebus agebant. Dies in duŏdĕcim horas divīsa erat. Omnes homines, servi dominique, māne cum sole, horā primā, ē lecto surgebant et faciem et bracchia lavabant. Posteā parvum ientaculum sumebant et laborabant.

Servi semper labores arduos faciebant. Viri liberi multa negotia habebant.

Patricii, qui plūs otium habebant, clientes accipiebant (clientes viri liberi erant qui laborabant et fideles domino suo erant) posteāque ad forum adibant. Alii cives officium suum faciebant.

Hora quinta tempus prandii erat.

Vespere, post meridiem, tempus otii incipiebat: alii in thermas ibant et in palaestra exercebant; alii ludos scaenicos, gladiatorios aut circenses videbant.

Postremo, ab hora nona ad duodecimam domini dominaeque divites cum amicis suis in triclinio cenabant. Triclinium tres «lectos» habebat ubi convīvae iacebant; nomen lectorum triclinium erat.

Ultima hora diei duodecima erat. Nox incipiebat cum sol occĭdēbat et in duodecim horas quoque divisa erat.

Nocte omnes homines, viri, feminae, pueri puellaeque, dormiebant. Tantum milites in castris nocte vigilabant.

Responde latine:

Quid homines faciebant cum ē lecto surgēbant?

Quid homines mane sumebant?

Quid clientes erant?

Quo patricii adibant?

Quando tempus otii incipiebat?

Quid Romani faciebant post meridiem?

Ubi Romani cenabant?

Quid milites faciebant nocte?

Anuncios

Responder

Introduce tus datos o haz clic en un icono para iniciar sesión:

Logo de WordPress.com

Estás comentando usando tu cuenta de WordPress.com. Cerrar sesión / Cambiar )

Imagen de Twitter

Estás comentando usando tu cuenta de Twitter. Cerrar sesión / Cambiar )

Foto de Facebook

Estás comentando usando tu cuenta de Facebook. Cerrar sesión / Cambiar )

Google+ photo

Estás comentando usando tu cuenta de Google+. Cerrar sesión / Cambiar )

Conectando a %s